HISTORIA LIBRI NUMERORUM

CAPUT L: De sorte duarum tribuum, et dimidiae

#Num. XXXII

Filii autem Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse habebant pecora multa nimis. Et videntes Amorrhaeam, Basan et Galaad aptas pecoribus alendis, rogaverunt Moysen, ut terram hanc eis contraderet. Aestimans autem Moyses, ob timorem pugnae et laboris, hoc eos quaesisse, malignos eos appellavit, eo quod, fratribus in aerumna consistentibus, ipsi vellent deliciari. Ipsi vero polliciti sunt quod mulieres et parvulos in tutis locis ordinarent, caulas ovibus, et jumentis stabula fabricarent; ipsi vero armati praecederent fratres suos, donec eos introducerent ad loca sua. Sub hac autem conditione terram Sehon regis Amorrheorum, et Og regis Basan susceperunt. Porro filii Machir, filii Manasse, obtinuerunt Galaad. Jair vero, filius Manasse, occupavit vicos ejus, et vocavit eos Anothjair, id est villas Jair.